SITIS prima

SITIS prima
SITIS prima
antiquis Romanis in conviviis, mulsô sedata est: quod proin principiô cenae vel confectum adponi moris fuit; vel eius locô separatum vinum et mel, ut conviva quisque, pro arbitrio id temperans, mulsum sibi conficeret. Hinc Antecoena seu Promulsis, quod daretur, ante mulsum. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 29. Quibus vero irritamentis illa postmodum quaesita sit, sic exponit Plin. l. 14. c. 22. Ut plus capiamus, saccô frangimus vires: et alia irritamenta excogitantur: ac bibendi etiam causâ venena conficiuntur, aliis cicutam praesumentibus, ut bibere mors cogat, aliis pumicis farinam et quae referendo pudet docere. Cautissimos ex his balineis coqui videmus, exanimesque efferri. Iamd vero alios lectum exspectare non posse, imo vero nec tunicam, nudos ibi protinus et anhelos ingentia vasa corripere --- ac plene infundere, ut statim evomant rursusque hauriant ---- Huc pertinent peregrinae exercitationes et volutatio in coeno ac pectorosa cervicis repandae ostentatio. Per omnia haec praedicatur sitis quaeri. Ita etiam poenâ suâ ad voluptatem luxuries abutitur. vix enim aliud siti gravius tormentum, quâ unicâ florentissimos exercitus, cum aliâ ratione non possent, legimus expugnatos. Unde extremae illi nullus humor spernitur. Lucan. l. 4. v. 308.
----- ----- si mollius arvum
Prodidit humorem, pingues manus utraque glebas
Exprimit ora super. Nigro si turbida limo
Colluvies immota iacet, cadit omnis in haustus
Certatim obscenos miles; moriensque recepit,
Quas nollet victurus aquas; rituque ferarum
Distentas siccant pecudes, et lacte negatô
Sordidus exhausto sorbetur ab ubere sanguis.
Tunc herhas, srondesque terunt, et rore madentes
Distringunt ramos: et si quos palmite crudo,
Arboris aut tenerâ sucos pressêre medulla.
Vide etiam seqq. ubi et venenum in sitis remedia posci addit: ipsam vero Sitim graphice describit, verbis, v. 324.
---- ---- torrentur viscera flammâ.
Oraque sicca rigent squamosis aspera linguis,
Iam marcent venae etc.
Vide quoque Papinium Stat. Theb. l. 4. v. 725. et seqq. cum Animadversionibus Casp. Barthii: uti de Veter. ἀδίψοις, aliquid supra in Glycyrriza, it. Mortariolum: de Sitis tolerantia in veter. Heroibus, Davide, Alexandro M. Lysimacho, Catone, magnopere Auctoribus praedicatâ, Loccenium ad curt. l. 7. c. 9. De siti vero ridicula Legatorum Certimensium, Liv. l. 40. c. 47. de nulla fere exiguoque potu, et quod fame atque eâ nullum fere venenatum intereat, Plinium pulchre disserentem l. 10. c. 72.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • MULSUM — Graece ὀινόμελι, potus est ex vino et melle; cuius conficiendi rationem accurate docent Dioscor. l. 5. c. 8. Palladius l. 11. c. 17. et Auctores Geoponican l. 8. c. 25. Plin. quoque obiter l. 22. c. 24. Nec Talmudicos id praeteriit; in Tract. de… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RYSVICUM i. e. RYSWYK — RYSVICUM, i. e. RYSWYK pagus celebris, et peramoenus Hollandiae, suburbanus Hagae Comitum, Potentissimi, Augustissimi, Felicissini, Serenissimi VILHELMI III. Magnae Britanniae Regis, Castro sumptuosissimo, magnificentissimo nobilitatus; in cuius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARAUSIO — Urbs, Episcopatus et Principatus Galliae, in Provincia a Rhodano milliari, et Avenione 3. circiter milliaribus distat. Varia a Veteribus nomina sortita est, Arausio Cavarum, vel secundanorum, Arausica Civitas, et Arausionensis urbs, quô nomine a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MYSTERIUM — Graeca vox, paganis olim frequens, nec Scripturis Patribusque ignota. Origo nominis Hebraica, satar enim eccultare est: Mistar, aut Mister est res obscondita, secretum. Graeci Grammatici etymon varie explicant, Μυεῖν est arcanam doctrinam tradere …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Wasser — 1. Alle kleinen Wasser laufen in die grossen. – Simrock, 11227; Körte, 6528; Braun, I, 4928. »Die kleinen Wasser allgemein laufen in die grossen hinein.« Die Russen: Das Wasser, was die Ladoga der Newa gibt, gibt die Newa dem Finnischen Meerbusen …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

  • HUNGARI — nobilis et bellicosa natio, ab Ugris originem ducent; Historia sic habet. Hunnorum nomen sub Valentiniano primum in Europa innotuit. Complectebatur haec gens Scythica multas alias nationes, Turcas inprimis, Tartaros, Alanosque et prima ab illis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Liste D'enseignes De La Grande Distribution — Liste des enseignes de la grande distribution par pays. Sommaire 1  Allemagne 2  Belgique 3  Canada 4  Croatie …   Wikipédia en Français

  • Liste d'enseignes de la grande distribution — Liste des enseignes de la grande distribution par pays. Sommaire 1  Algerie !Algérie 2  Allemagne 3  Belgique 4  Canada …   Wikipédia en Français

  • Mozarabic Rite — • The name Mozarabic Rite is given to the rite used generally in Spain and in what afterwards became Portugal from the earliest times of which we have any information down to the latter part of the eleventh century, and still surviving in the… …   Catholic encyclopedia

  • BURGUNDIONES quasi BURGWOHNER — BURGUNDIONES, quasi BURGWOHNER Germani nomen occupârunt, ex opere, quia crebra per limitem habitacula constituta Burgos vulgo vocant. Hi quondam subactâ inferiore Germaniâ a Druso et tiberio per castra dispositi in magnam coaluerunt gentem, ut… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”